28.
1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et
flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis
pinguissimae errantes a vino
2 ecce validus et fortis Domini sicut
impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam
3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum
Ephraim
4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius
qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem
autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae
et sertum exultationis residuo populi sui
6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et
fortitudo revertentibus de bello ad portam
7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae
ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti
sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque
ita ut non esset ultra locus
9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet
auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10 quia manda remanda manda remanda expecta
reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur
ad populum istum
12 cui dixit haec requies reficite lassum et
hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
13 et erit eis verbum Domini manda remanda
manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut
vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
14 propter hoc audite verbum Domini viri
inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
15 dixistis enim percussimus foedus cum
morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non
veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti
sumus
16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego
mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in
fundamento fundatum qui crediderit non festinet
17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam
in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
18 et delebitur foedus vestrum cum morte et
pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis
ei in conculcationem
19 quandocumque pertransierit tollet vos
quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola
vexatio intellectum dabit auditui
20 coangustatum est enim stratum ita ut alter
decidat et pallium breve utrumque operire non potest
21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus
sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus
eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur
vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo
exercituum super universam terram
23 auribus percipite et audite vocem meam
adtendite et audite eloquium meum
24 numquid tota die arabit arans ut serat
proscindet et sariet humum suam
25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret
gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et
viciam in finibus suis
26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus
docebit eum illud
27 non enim in serris triturabitur gith nec
rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum
in baculo
28 panis autem comminuetur verum non in
perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in
ungulis suis comminuet eum
29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut
mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
|