32.
1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in
iudicio praeerunt
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat
se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra
deserta
3 non caligabunt oculi videntium et aures
audientium diligenter auscultabunt
4 et cor stultorum intelleget scientiam et
lingua balborum velociter loquetur et plane
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est
princeps neque fraudulentus appellabitur maior
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius
faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum
fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim
cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur
pauper iudicium
8 princeps vero ea quae digna sunt principe
cogitavit et ipse super duces stabit
9 mulieres opulentae surgite et audite
vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
10 post dies et annum et vos conturbabimini
confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
11 obstupescite opulentae conturbamini
confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
12 super ubera plangite super regione desiderabili
super vinea fertili
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent
quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta
est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium
onagrorum pascua gregum
15 donec effundatur super nos spiritus de
excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia
in Chermel sedebit
17 et erit opus iustitiae pax et cultus
iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
18 et sedebit populus meus in pulchritudine
pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
19 grando autem in descensione saltus et
humilitate humiliabitur civitas
20 beati qui seminatis super omnes aquas
inmittentes pedem bovis et asini
|