34.
1 accedite gentes et audite et populi
adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
2 quia indignatio Domini super omnes gentes
et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in
occisionem
3 interfecti eorum proicientur et de
cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum
4 et tabescet omnis militia caelorum et
conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit
folium de vinea et de ficu
5 quoniam inebriatus est in caelo gladius
meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad
iudicium
6 gladius Domini repletus est sanguine
incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum
arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom
7 et descendent unicornes cum eis et tauri
cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
8 quia dies ultionis Domini annus
retributionum iudicii Sion
9 et convertentur torrentes eius in picem
et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem
10 nocte et die non extinguetur in
sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in
saeculum saeculorum non erit transiens per eam
11 et possidebunt illam onocrotalus et
ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut
redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem
12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt
et omnes principes eius erunt in nihilum
13 et orientur in domibus eius spinae et
urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua
strutionum
14 et occurrent daemonia onocentauris et
pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit
catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter
ad alterum
16 requirite diligenter in libro Domini et legite
unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo
procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea
17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit
eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et
generatione habitabunt in ea
|