36.
1 et factum est in quartodecimo anno regis
Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas
et cepit eas
2 et misit rex Assyriorum Rabsacen de
Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu
piscinae superioris in via agri Fullonis
3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae
qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae
haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare
disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
6 ecce confidis super baculum harundineum confractum
istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et
perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo
7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro
confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit
Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis
8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et
dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex
servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus
10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram
istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et
disperde eam
11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen
loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice
in auribus populi qui est super murum
12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum
et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad
viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum
vobiscum
13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna
iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum
14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias
quia non poterit eruere vos
15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias
super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in
manu regis Assyriorum
16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit
rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite
unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam
cisternae suae
17 donec veniam et tollam vos ad terram quae
est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum
18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus
liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu
regis Assyriorum
19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus
Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea
20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum
qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
21 et siluerunt et non responderunt ei
verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
22 et ingressus est Eliachim filius Helciae
qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad
Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
|