40.
1 consolamini consolamini populus meus dicit
Deus vester
2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate
eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de
manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas
facite in solitudine semitas Dei nostri
4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et
collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
5 et revelabitur gloria Domini et videbit
omnis caro pariter quod os Domini locutum est
6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo
omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
7 exsiccatum est faenum et cecidit flos
quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum
autem Dei nostri stabit in aeternum
9 super montem excelsum ascende tu quae
evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem
exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet
et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo
congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
12 quis mensus est pugillo aquas et caelos
palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in
pondere montes et colles in statera
13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis
consiliarius eius fuit et ostendit illi
14 cum quo iniit consilium et instruxit eum
et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae
ostendit illi
15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi
momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et
animalia eius non sufficient ad holocaustum
17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et
quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem
ponetis ei
19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex
auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
20 forte lignum et inputribile elegit artifex
sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
21 numquid non scietis numquid non audietis numquid
non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius
sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut
tabernaculum ad inhabitandum
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint
iudices terrae velut inane fecit
24 et quidem neque plantatos neque satos neque
radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi
stipulam auferet eos
25 et cui adsimilastis me et adaequastis
dicit Sanctus
26 levate in excelsum oculos vestros et
videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine
vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
reliquum fuit
27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel
abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
28 numquid nescis aut non audisti Deus
sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit
nec est investigatio sapientiae eius
29 qui dat lasso virtutem et his qui non
sunt fortitudinem et robur multiplicat
30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes
in infirmitate cadent
31 qui autem sperant in Domino mutabunt
fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt
et non deficient
|