43.
1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob
et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es
tu
2 cum transieris per aquas tecum ero et
flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non
ardebit in te
3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus
Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro
te
4 ex quo honorabilis factus es in oculis
meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente
adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer
filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam
creavi eum et formavi eum et feci eum
8 educ foras populum caecum et oculos habentem
surdum et aures ei sunt
9 omnes gentes congregatae sunt simul et
collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire
nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
10 vos testes mei dicit Dominus et servus
meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum
ante me non est formatus deus et post me non erit
11 ego sum ego sum Dominus et non est absque
me salvator
12 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et
non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
13 et ab initio ego ipse et non est qui de
manu mea eruat operabor et quis avertet illud
14 haec dicit Dominus redemptor vester
Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et
Chaldeos in navibus suis gloriantes
15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel
Rex vester
16 haec dicit Dominus qui dedit in mari viam
et in aquis torrentibus semitam
17 qui eduxit quadrigam et equum agmen et
robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti
sunt
18 ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique
cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
20 glorificabit me bestia agri dracones et
strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo
meo electo meo
21 populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
22 non me invocasti Iacob nec laborasti in me
Israhel
23 non obtulisti mihi arietem holocausti tui et
victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem
tibi praebui in ture
24 non emisti mihi argento calamum et adipe
victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis
tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
25 ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas
propter me et peccatorum tuorum non recordabor
26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si
quid habes ut iustificeris
27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui
praevaricati sunt in me
28 et contaminavi principes sanctos dedi ad
internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
|