44.
1 et
nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
2 haec dicit Dominus faciens et formans te
ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
3 effundam enim aquas super sitientem et
fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem
meam super stirpem tuam
4 et germinabunt inter herbas quasi salices
iuxta praeterfluentes aquas
5 iste dicet Domini ego sum et ille vocabit
in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel
adsimilabitur
6 haec dicit Dominus rex Israhel et
redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non
est deus
7 quis similis mei vocet et adnuntiet et
ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura
sunt adnuntient eis
8 nolite timere neque conturbemini ex tunc
audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et
formator quem ego non noverim
9 plastae idoli omnes nihil sunt et
amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident
neque intellegunt ut confundantur
10 quis formavit deum et sculptile conflavit
ad nihil utile
11 ecce omnes participes eius confundentur
fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et
confundentur simul
12 faber ferrarius lima operatus est in
prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis
suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet
13 artifex lignarius extendit normam
formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit
illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo
14 succidit cedros tulit ilicem et quercum
quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit
15 et facta est hominibus in focum sumpsit
ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus
est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud
16 medium eius conbusit igni et de medio
eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit
va calefactus sum vidi focum
17 reliquum autem eius deum fecit sculptile
sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus
meus es tu
18 nescierunt neque intellexerunt lutati
enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo
19 non recogitant in mente sua neque
cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super
carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante
truncum ligni procidam
20 pars eius cinis est cor insipiens
adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in
dextera mea
21 memento horum Iacob et Israhel quoniam servus
meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei
22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam
peccata tua revertere ad me quoniam redemi te
23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate
extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam
redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator
tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens
terram et nullus mecum
25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in
furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam
faciens
26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum
suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda
aedificabimini et deserta eius suscitabo
27 qui dico profundo desolare et flumina tua
arefaciam
28 qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem
meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis
|