51.
1 audite me qui sequimini quod iustum est et
quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de
qua praecisi estis
2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad
Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum
3 consolabitur ergo Dominus et Sion
consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et
solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea
gratiarum actio et vox laudis
4 adtendite ad me populus meus et tribus
mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum
requiescet
5 prope est iustus meus egressus est
salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et
brachium meum sustinebunt
6 levate in caelum oculos vestros et videte
sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum
adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in
sempiternum erit et iustitia mea non deficiet
7 audite me qui scitis iustum populus lex
mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne
metuatis
8 sicut enim vestimentum sic comedet eos
vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum
erit et iustitia mea in generationes generationum
9 consurge consurge induere fortitudinem
brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum
numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem
10 numquid non tu siccasti mare aquam abyssi
vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati
11 et nunc qui redempti sunt a Domino
revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita
eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut
timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet
13 et oblitus es Domini factoris tui qui
tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie
furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor
tribulantis
14 cito veniet gradiens ad aperiendum et non
interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius
15 ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare
et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum
16 posui verba mea in ore tuo et in umbra
manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion
populus meus es tu
17 elevare elevare consurge Hierusalem quae
bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis
bibisti et epotasti usque ad feces
18 non est qui sustentet eam ex omnibus
filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos
enutrivit
19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur
super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te
20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite
omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione
Dei tui
21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus
qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum
calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra
23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt
et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus
tuum et quasi viam transeuntibus
|