54.
1 lauda sterilis quae non paris decanta
laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius
quae habebat virum dicit Dominus
2 dilata locum tentorii tui et pelles
tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos
tuos consolida
3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis
et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
4 noli timere quia non confunderis neque
erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris
et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius
5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus
exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae
vocabitur
6 quia ut mulierem derelictam et maerentem
spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
7 ad punctum in modico dereliqui te et in
miserationibus magnis congregabo te
8 in momento indignationis abscondi faciem
meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit
redemptor tuus Dominus
9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui
iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi
et non increpem te
10 montes enim commovebuntur et colles
contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non
movebitur dixit miserator tuus Dominus
11 paupercula tempestate convulsa absque ulla
consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in
sapphyris
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et
portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
13 universos filios tuos doctos a Domino et
multitudinem pacis filiis tuis
14 et in iustitia fundaberis recede procul a
calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena
quondam tuus adiungetur tibi
16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas
et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum
17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur
et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum
Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
|