55.
1 o
omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et
comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac
2 quare adpenditis argentum non in panibus et
laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et
delectabitur in crassitudine anima vestra
3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et
vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David
fideles
4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem
gentibus
5 ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae
non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel
quia glorificavit te
6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum
dum prope est
7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus
cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum
nostrum quoniam multus est ad ignoscendum
8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae
neque viae vestrae viae meae dicit Dominus
9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae
sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris
10 et quomodo descendit imber et nix de
caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et
germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti
11 sic erit verbum meum quod egredietur de
ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et
prosperabitur in his ad quae misi illud
12 quia in laetitia egrediemini et in pace
deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna
regionis plaudent manu
13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica
crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
|