58.
1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem
tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
2 me etenim de die in diem quaerunt et
scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei
sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
3 quare ieiunavimus et non aspexisti
humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas
et omnes debitores vestros repetitis
4 ecce ad lites et contentiones ieiunatis
et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur
in excelso clamor vester
5 numquid tale est ieiunium quod elegi per
diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput
suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem
acceptabilem Domino
6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi
dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui
confracti sunt liberos et omne onus disrumpe
7 frange esurienti panem tuum et egenos
vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne
despexeris
8 tunc erumpet quasi mane lumen tuum et
sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria
Domini colliget te
9 tunc invocabis et Dominus exaudiet
clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris
digitum extendere et loqui quod non prodest
10 cum effuderis esurienti animam tuam et
animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt
sicut meridies
11 et requiem tibi dabit Dominus semper et
implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus
inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
12 et aedificabuntur in te deserta
saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis
aedificator sepium avertens semitas in quietem
13 si averteris a sabbato pedem tuum facere
voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum
Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur
voluntas tua ut loquaris sermonem
14 tunc delectaberis super Domino et
sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui
os enim Domini locutum est
|