60.
1 surge
inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est
2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos
super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et
reges in splendore ortus tui
4 leva in circuitu oculos tuos et vide
omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae
tuae in latere sugent
5 tunc videbis et afflues et mirabitur et
dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo
gentium venerit tibi
6 inundatio camelorum operiet te
dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et
laudem Domino adnuntiantes
7 omne pecus Cedar congregabitur tibi
arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et
domum maiestatis meae glorificabo
8 qui sunt isti qui ut nubes volant et
quasi columbae ad fenestras suas
9 me enim insulae expectant et naves maris
in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum
eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
10 et aedificabunt filii peregrinorum muros
tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et
in reconciliatione mea misertus sum tui
11 et aperientur portae tuae iugiter die et
nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum
adducantur
12 gens enim et regnum quod non servierit
tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur
13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus
et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum
glorificabo
14 et venient ad te curvi filii eorum qui
humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi
et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
15 pro eo quod fuisti derelicta et odio
habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum
gaudium in generationem et generationem
16 et suges lac gentium et mamilla regum
lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
17 pro aere adferam aurum et pro ferro
adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem
tuam pacem et praepositos tuos iustitiam
18 non audietur ultra iniquitas in terra tua
vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas
tuas laudatio
19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per
diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem
sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam
20 non occidet ultra sol tuus et luna tua
non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus
tui
21 populus autem tuus omnes iusti in
perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad
glorificandum
22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius subito faciam istud
|