61.
1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus
me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem
captivis indulgentiam et clausis apertionem
2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem
ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes
3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam
pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et
vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum
4 et aedificabunt deserta a saeculo et
ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in
generationem et generationem
5 et stabunt alieni et pascent pecora
vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt
6 vos autem sacerdotes Domini vocabimini
ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria
earum superbietis
7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt
partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna
erit eis
8 quia ego Dominus diligens iudicium odio habens
rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam
eis
9 et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum
in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen
cui benedixit Dominus
10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea
in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae
circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam
monilibus suis
11 sicut enim terra profert germen suum et sicut
hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem
coram universis gentibus
|