3.
1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et
recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid
non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum
amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non
prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et
polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et
serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti
erubescere
4 ergo saltim amodo voca me pater meus dux
virginitatis meae tu es
5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in
finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti
6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis
numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem
montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi
7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me
convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
8 quia pro eo quod moechata esset
aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit
praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
9 et facilitate fornicationis suae
contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
10 et in omnibus his non est reversa ad me
praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda
12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et
dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a
vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum
tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso
et vocem meam non audisti ait Dominus
14 convertimini filii revertentes dicit
Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione
et introducam vos in Sion
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum et
pascent vos scientia et doctrina
16 cumque multiplicati fueritis et
creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti
Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec
fiet ultra
17 in tempore illo vocabunt Hierusalem
solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in
Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum
Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus
vestris
19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium
et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis
20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic
contempsit me domus Israhel dicit Dominus
21 vox in viis audita est ploratus et ululatus
filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui
22 convertimini filii revertentes et sanabo
aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
23 vere mendaces erant colles multitudo montium vere
in Domino Deo nostro salus Israhel
24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab
adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum
25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos
ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab
adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri
|