13.
1 haec
dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super
lumbos tuos et in aquam non inferes illud
2 et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui
circa lumbos meos
3 et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
4 tolle lumbare quod possedisti quod est circa
lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine
petrae
5 et abii et abscondi illud in Eufraten sicut
praeceperat mihi Dominus
6 et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad
me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut
absconderes illud ibi
7 et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de
loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum
esset
8 et factum est verbum Domini ad me dicens
9 haec dicit Dominus sic putrescere faciam
superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam
10 populum istum pessimum qui nolunt audire
verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut
servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum
est
11 sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri
sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut
esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt
12 dices ergo ad eos sermonem istum haec
dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te
numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino
13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce
ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David
super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem
ebrietate
14 et dispergam eos virum a fratre suo et
patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor
ut non disperdam eos
15 audite et auribus percipite nolite
elevari quia Dominus locutus est
16 date Domino Deo vestro gloriam antequam
contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos
expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem
17 quod si hoc non audieritis in abscondito
plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus
lacrimam quia captus est grex Domini
18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete
quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
19 civitates austri clausae sunt et non est
qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
20 levate oculos vestros et videte qui
venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
21 quid dices cum visitaverit te tu enim
docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores
adprehendent te quasi mulierem parturientem
22 quod si dixeris in corde tuo quare
venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt
verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae
23 si mutare potest Aethiops pellem suam aut
pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento
raptatur in deserto
25 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit
Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio
26 unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam
et apparuit ignominia tua
27 adulteria tua et hinnitus tuus scelus
fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi
Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc
|