16.
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 non accipies uxorem et non erunt tibi
filii et filiae in loco isto
3 quia haec dicit Dominus super filios et
filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et
super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
4 mortibus aegrotationum morientur non
plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et
gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et
bestiis terrae
5 haec enim dicit Dominus ne ingrediaris
domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli
pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
6 et morientur grandes et parvi in terra
ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet
pro eis
7 et non frangent inter eos lugenti panem
ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum
super patre suo et matre
8 et domum convivii non ingredieris ut
sedeas cum eis et comedas et bibas
9 quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris
vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
10 et cum adnuntiaveris populo huic omnia
verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum
grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus
Domino Deo nostro
11 dices ad eos quia dereliquerunt patres
vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et
adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
12 sed et vos peius operati estis quam
patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut
me non audiat
13 et eiciam vos de terra hac in terram quam
ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui
non dabunt vobis requiem
14 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus
et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
15 sed vivit Dominus qui eduxit filios
Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam
eos in terram suam quam dedi patribus eorum
16 ecce ego mittam piscatores multos dicit
Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et
venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum
17 quia oculi mei super omnes vias eorum non
sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
18 et reddam primum duplices iniquitates et peccata
eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et
abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
19 Domine fortitudo mea et robur meum et
refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et
dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit
20 numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt
dii
21 idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc
ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus
|