19.
1 haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam
figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
2 et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta
introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
3 et dices audite verbum Domini reges Iuda et
habitatores Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant
aures eius
4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum
istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et
reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium
5 et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos
filios suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec
ascenderunt in cor meum
6 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non
vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis
Occisionis
7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco
isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et
bestiis terrae
8 et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum
omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga
eius
9 et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus
filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia
in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
10 et conteres lagunculam in oculis virorum
qui ibunt tecum
11 et dices ad eos haec dicit Dominus
exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas
figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non
sit alius locus ad sepeliendum
12 sic faciam loco huic ait Dominus et
habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Thofeth
13 et erunt domus Hierusalem et domus regum
Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus
sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis
14 venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat
eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem
populum
15 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa
mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non
audirent sermones meos
|