28.
1 et factum est in anno illo in principio regni
Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius
Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens
2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
contrivi iugum regis Babylonis
3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad
locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco
isto et transtulit ea in Babylonem
4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem
transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum
istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
5 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam
in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus
suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini
et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
7 verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in
auribus tuis et in auribus universi populi
8 prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et
prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de
adflictione et de fame
9 propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit
verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate
10 et tulit Ananias propheta catenam de collo
Hieremiae prophetae et confregit eam
11 et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens
haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post
duos annos dierum de collo omnium gentium
12 et abiit Hieremias prophetes in viam suam et
factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta
catenam de collo Hieremiae prophetae dicens
13 vade et dices Ananiae haec dicit Dominus
catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
14 quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei
15 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam
prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum
istum in mendacio
16 idcirco haec dicit Dominus ecce emittam
te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
17 et mortuus est Ananias propheta in anno
illo mense septimo
|