29.
1 et haec sunt verba libri quae misit
Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad
sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor
de Hierusalem in Babylonem
2 postquam egressus est Iechonias rex et
domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de
Hierusalem
3 in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae
filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in
Babylonem dicens
4 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
5 aedificate domos et habitate et plantate
hortos et comedite fructum eorum
6 accipite uxores et generate filios et
filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant
filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
7 et quaerite pacem civitatis ad quam
transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax
vobis
8 haec enim dicit Dominus exercituum Deus
Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini
vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
9 quia falso ipsi prophetant vobis in
nomine meo et non misi eos dicit Dominus
10 quia haec dicit Dominus cum coeperint
impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum
meum bonum ut reducam vos ad locum istum
11 ego enim scio cogitationes quas cogito
super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem
et patientiam
12 et invocabitis me et ibitis et orabitis
me et exaudiam vos
13 quaeretis me et invenietis cum
quaesieritis me in toto corde vestro
14 et inveniar a vobis ait Dominus et
reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de
cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad
quem transmigrare vos feci
15 quia dixistis suscitavit nobis Dominus
prophetas in Babylone
16 quia haec dicit Dominus ad regem qui
sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres
vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
17 haec dicit Dominus exercituum ecce mittam
in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi
non possunt eo quod pessimae sint
18 et persequar eos in gladio in fame et in
pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem
et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego
eieci eos
19 eo quod non audierint verba mea dicit
Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et
mittens et non audistis dicit Dominus
20 vos ergo audite verbum Domini omnis
transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
21 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis
in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis et percutiet eos in oculis vestris
22 et adsumetur ex eis maledictio omni
transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam
et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne
23 pro eo quod fecerint stultitiam in
Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine
meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
24 et ad Semeiam Neelamiten dices
25 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in
Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes
dicens
26 Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae
sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et
prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
27 et nunc quare non increpasti Hieremiam
Anathothiten qui prophetat vobis
28 quia super hoc misit ad nos in Babylonem
dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum
eorum
29 legit ergo Sophonias sacerdos librum
istum in auribus Hieremiae prophetae
30 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
dicens
31 mitte ad omnem transmigrationem dicens
haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias
et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
32 idcirco haec dicit Dominus ecce ego
visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in
medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus
quia praevaricationem locutus est adversum Dominum
|