34.
1 verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque
regna terrae quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant
contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel vade et
loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego
tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
3 et tu non effugies de manu eius sed
conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis
Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis
4 attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec
dicit Dominus ad te non morieris in gladio
5 sed in pace morieris et secundum conbustiones
patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine
plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
6 et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam
regem Iuda universa verba haec in Hierusalem
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra
Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et
contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae
8 verbum quod factum est ad Hieremiam
a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem
praedicans
9 ut dimitteret unusquisque servum
suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam
dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo
10 audierunt ergo omnes principes et
universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et
unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt
igitur et dimiserunt
11 et conversi sunt deinceps et retraxerunt
servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et
in famulas
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
a Domino dicens
13 haec dicit Dominus Deus Israhel ego
percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de
domo servitutis dicens
14 cum conpleti fuerint septem anni dimittat
unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis
et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec
inclinaverunt aurem suam
15 et conversi estis vos hodie et fecistis
quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad
amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est
nomen meum super eam
16 et reversi estis et commaculastis nomen
meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos
dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint
vobis servi et ancillae
17 propterea haec dicit Dominus vos non audistis
me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo
ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo
vos in commotionem cunctis regnis terrae
18 et dabo viros qui praevaricantur foedus
meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo
vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius
19 principes Iuda et principes Hierusalem
eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones
vituli
20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et
in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus
caeli et bestiis terrae
21 et Sedeciam regem Iuda et principes eius
dabo in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu
exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
22 ecce ego praecipio dicit Dominus et
reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et
incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator
|