36.
1 et factum est in anno quarto Ioachim filii
Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
2 tolle volumen libri et scribes in eo
omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes
gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc
3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego
cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero
iniquitati et peccato eorum
4 vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et
scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum
in volumine libri
5 et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus
sum nec valeo ingredi domum Domini
6 ingredere ergo tu et lege de volumine in quo
scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die
ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges
eis
7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et
revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio
quam locutus est Dominus adversum populum hunc
8 et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae
praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo
Domini
9 factum est autem in anno quinto Ioachim filii
Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini
omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de
civitatibus Iuda in Hierusalem
10 legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in
domo Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori
in introitu portae novae domus Domini audiente omni populo
11 cumque audisset Micheas filius Gamariae filii
Saphan omnes sermones Domini ex libro
12 descendit in domum regis ad gazofilacium scribae
et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae
et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae
et universi principes
13 et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit
legente Baruch ex volumine in auribus populi
14 miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium
Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente
populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu
sua et venit ad eos
15 et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus
nostris et legit Baruch in auribus eorum
16 igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt
unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes
sermones istos
17 et interrogaverunt eum dicentes indica nobis
quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius
18 dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur
quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento
19 et dixerunt principes ad Baruch vade et
abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis
20 et ingressi sunt ad regem in atrium porro
volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente
rege omnes sermones
21 misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui
tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem
22 rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono
et posita erat arula coram eo plena prunis
23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor
scidit illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec
consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
24 et non timuerunt neque sciderunt vestimenta
sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
25 verumtamen Elnathan et Dalaias et
Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos
26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech
et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch
scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus
27 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore
Hieremiae dicens
28 rursum tolle volumen aliud et scribe in
eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex
Iuda
29 et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit
Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians
festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa
hominem et iumentum
30 propterea haec dicit Dominus contra
Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius
proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem
31 et visitabo contra eum et contra semen
eius et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super
habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos
et non audierunt
32 Hieremias autem tulit volumen aliud et
dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes
sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt
sermones multo plures quam ante fuerant
|