39.
1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense
decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem
et obsidebant eam
2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta
mensis aperta est civitas
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis
et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares
Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes
viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis
et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et
conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum
adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra
Emath et locutus est ad eum iudicia
6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in
Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum
conpedibus ut duceretur in Babylonem
8 domum quoque regis et domum vulgi
succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt
9 et reliquias populi quae remanserunt in
civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui
remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
10 et de plebe pauperum qui nihil penitus
habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas
et cisternas in die illa
11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex
Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens
12 tolle illum et pone super eum oculos tuos
nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei
13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae
et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes
optimates regis Babylonis
14 miserunt et tulerunt Hieremiam de
vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut
intraret domum et habitaret in populo
15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo
Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super
civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
17 et liberabo te in die illa ait Dominus et
non traderis in manus virorum quos tu formidas
18 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed
erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus
|