40.
1 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino
postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum
vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et
ducebantur in Babylonem
2 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad
eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
3 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus
est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo
hic
4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis
quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et
ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem
reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut
vadas illuc perge
5 et mecum noli venire sed habita apud
Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus
Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut
vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit
eum
6 venit autem Hieremias ad Godoliam filium
Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in
terra
7 cum ergo audissent omnes principes
exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod
praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset
ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant
translati in Babylonem
8 venerunt ad Godoliam in Masphat et
Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius
Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi
ipsi et viri eorum
9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam
filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate
in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam
praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et
messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas
tenetis
11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et
in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset
rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam
filium Ahicam filii Saphan
12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de
universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in
Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
13 Iohanan autem filius Caree et omnes
principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in
Masphat
14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex
filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non
credidit eis Godolias filius Ahicam
15 Iohanan vero filius Caree dixit ad
Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae
nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui
congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda
16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan
filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel
|