41.
1 et factum est in mense septimo venit Ismahel
filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem
viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul
in Masphat
2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae
et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii
Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum
Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit
Ismahel
4 secundo autem die postquam occiderat Godoliam
nullo adhuc sciente
5 venerunt viri de Sychem et de Silo et de
Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et
tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini
6 egressus ergo Ismahel filius
Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem
occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam
7 qui cum venissent ad medium
civitatis interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et
viri qui erant cum eo
8 decem autem viri repperti sunt
inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in
agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum
fratribus suis
9 lacus autem in quem proiecerat
Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem
fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius
Nathaniae occisis
10 et captivas duxit Ismahel omnes
reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui
remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae
filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad
filios Ammon
11 audivit autem Iohanan filius Caree
et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel
filius Nathaniae
12 et adsumptis universis viris
profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum
ad aquas Multas quae sunt in Gabaon
13 cumque vidisset omnis populus qui
erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui
erant cum eo laetati sunt
14 et reversus est omnis populus quem
ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
15 Ismahel autem filius Nathaniae
fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon
16 tulit ergo Iohanan filius Caree et
omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas
reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam
filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos
reduxerat de Gabaon
17 et abierunt et sederunt peregrinantes in
Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
18 a facie Chaldeorum timebant enim eos quia
percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat
rex Babylonis in terra Iuda
|