47.
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam
prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt
ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem
eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator
terrae
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum
eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non
respexerunt patres filios manibus dissolutis
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes
Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis
depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
5 venit calvitium super Gazam conticuit
Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris
6 o mucro Domini usquequo non quiescis
ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit
ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit
illi
|