50.
1 verbum
quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae
prophetae
2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum
praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus
est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae
ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque
ad pecus et moti sunt et abierunt
4 in diebus illis et in tempore illo ait
Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes
properabunt et Dominum Deum suum quaerent
5 in Sion interrogabunt viam huc facies
eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione
delebitur
6 grex perditus factus est populus meus
pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem
transierunt obliti sunt cubilis sui
7 omnes qui invenerunt comederunt eos et
hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori
iustitiae et expectationi patrum eorum Domino
8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum
egredimini et estote quasi hedi ante greges
9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum
eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non
revertetur vacua
10 et erit Chaldea in praedam omnes
vastantes eam replebuntur ait Dominus
11 quoniam exultatis et magna loquimini
diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et
mugistis ut tauri
12 confusa est mater vestra nimis et adaequata
pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota
in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super
universis plagis eius
14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes
qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
15 clamate adversus eam ubique dedit manum
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est
ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem
in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum
convertetur et singuli ad terram suam fugient
17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum
primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis
18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem
Assur
19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et
pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
20 in diebus illis et in tempore illo ait
Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non
invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero
21 super terram dominantium ascende et super
habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et
fac iuxta omnia quae praecepi tibi
22 vox belli in terra et contritio magna
23 quomodo confractus est et contritus est malleus
universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas
inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti
25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa
irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut
exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et
interficite eam nec sit quicquam reliquum
27 dissipate universos fortes eius descendant in
occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra
Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui
tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei
secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum
erecta est adversum Sanctum Israhel
30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis
eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus
exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae
32 et cadet superbus et corruet et non erit
qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in
circuitu eius
33 haec dicit Dominus exercituum calumniam
sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent
nolunt dimittere eos
34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum
nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat
habitatores Babylonis
35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad
habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt
gladius ad fortes illius qui timebunt
37 gladius ad equos eius et ad currus eius
et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad
thesauros eius qui diripientur
38 siccitas super aquas eius erit et arescent
quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
39 propterea habitabunt dracones cum fatuis
ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad
sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius
hominis
41 ecce populus venit ab aquilone et gens
magna et reges multi consurgent a finibus terrae
42 arcum et scutum adprehendent crudeles
sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent
sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon
43 audivit rex Babylonis famam eorum et
dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
44 ecce quasi leo ascendet de superbia
Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis
erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et
quis est iste pastor qui resistat vultui meo
45 propterea audite consilium Domini quod
mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super
terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit
cum ipsis habitaculum eorum
46 a voce captivitatis Babylonis commota est
terra et clamor inter gentes auditus est
|