52.
1 filius viginti et unius anni Sedecias cum
regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius
Amithal filia Hieremiae de Lobna
2 et fecit malum in oculis Domini iuxta
omnia quae fecerat Ioachim
3 quoniam furor Domini erat in Hierusalem
et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege
Babylonis
4 factum est autem in anno nono regni eius
in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis
exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra
eam munitiones in circuitu
5 et fuit civitas obsessa usque ad
undecimum annum regis Sedeciae
6 mense autem quarto nona mensis obtinuit
fames in civitate et non erant alimenta populo terrae
7 et disrupta est civitas et omnes viri
bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est
inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro
et abierunt per viam quae ducit in heremum
8 persecutus est autem exercitus Chaldeorum
regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis
comitatus eius diffugit ab eo
9 cumque conprehendissent regem adduxerunt
eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad
eum iudicia
10 et iugulavit rex Babylonis filios
Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha
11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum
conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo
carceris usque ad diem mortis eius
12 in mense autem quinto decima mensis ipse
est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps
militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
13 et incendit domum Domini et domum regis
et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit
14 et totum murum Hierusalem per circuitum
destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae
15 de pauperibus autem populi et de reliquo
vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem
Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae
16 de pauperibus vero terrae reliquit
Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas
17 columnas quoque aereas quae erant in domo
Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
tulerunt omne aes eorum in Babylonem
18 et lebetas et creagras et psalteria et
fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt
19 et hydrias et thymiamateria et urceos et
pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot
argentea argentea tulit magister militiae
20 columnas duas et mare unum vitulos
duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini
non erat pondus aeris omnium vasorum horum
21 de columnis autem decem et octo cubiti
altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam
porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat
22 et capitella super utramque aerea altitudo
capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata
23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata
centum retiaculis circumdabantur
24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem
primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
25 et de civitate tulit eunuchum unum qui
erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant
faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui
probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio
civitatis
26 tulit autem eos Nabuzardan magister
militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
27 et percussit eos rex Babylonis et
interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
28 iste est populus quem transtulit
Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres
29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de
Hierusalem animas octingentas triginta duas
30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque
omnes ergo animae quattuor milia sescentae
31 et factum est in tricesimo septimo anno
transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis
elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis
Iudae et eduxit eum de domo carceris
32 et locutus est cum eo bona et posuit
thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
33 et mutavit vestimenta carceris eius et
comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae
34 et cibaria eius cibaria perpetua dabantur
ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis
diebus vitae eius
|