2.
1 ALEPH quomodo obtexit caligine in furore
suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non
recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui
2 BETH praecipitavit Dominus nec pepercit
omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit
in terram polluit regnum et principes eius
3 GIMEL confregit in ira furoris omne cornu
Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob
quasi ignem flammae devorantis in gyro
4 DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus
firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in
tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
5 HE factus est Dominus velut inimicus
praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones
eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
6 VAV et dissipavit quasi hortum tentorium
suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et
sacerdotem
7 ZAI reppulit Dominus altare suum
maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius
vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni
8 HETH cogitavit Dominus dissipare murum
filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione
luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est
9 TETH defixae sunt in terra portae eius
perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non
est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes
filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt
in terra capita sua virgines Hierusalem
11 CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei
conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione
filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi
12 LAMED matribus suis dixerunt ubi est
triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum
exhalarent animas suas in sinu matrum suarum
13 MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo
te filia Hierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna
enim velut mare contritio tua quis medebitur tui
14 NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et
stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent
viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones
15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes
transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam
Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae
16 FE aperuerunt super te os suum omnes
inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista
est dies quam expectabamus invenimus vidimus
17 AIN fecit Dominus quae cogitavit
conplevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non
pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum
18 SADE clamavit cor eorum ad Dominum super
muros filiae Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des
requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
19 COPH consurge lauda in nocte in principio
vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus
tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium
conpetorum
20 RES vide Domine et considera quem
vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram
palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
21 SEN iacuerunt in terra foris puer et
senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die
furoris tui percussisti nec misertus es
22 THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui
terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et
relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos
|