5.
1 recordare
Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
2 hereditas nostra versa est ad alienos domus
nostrae ad extraneos
3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae
quasi viduae
4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio
conparavimus
5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur
pane
7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos
iniquitates eorum portavimus
8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret
de manu eorum
9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a
facie gladii in deserto
10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie
tempestatum famis
11 mulieres in Sion humiliaverunt
virgines in civitatibus Iuda
12 principes manu suspensi sunt facies
senum non erubuerunt
13 adulescentibus inpudice abusi sunt
et pueri in ligno corruerunt
14 senes de portis defecerunt iuvenes de
choro psallentium
15 defecit gaudium cordis nostri versus est
in luctu chorus noster
16 cecidit corona capitis nostri vae nobis
quia peccavimus
17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo
contenebrati sunt oculi nostri
18 propter montem Sion quia disperiit vulpes
ambulaverunt in eo
19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium
tuum in generatione et generatione
20 quare in perpetuum oblivisceris nostri
derelinques nos in longitudinem dierum
21 converte nos Domine ad te et convertemur innova
dies nostros sicut a principio
22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos
vehementer
|