2.
1 haec visio similitudinis gloriae Domini et
vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili
hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum
2 et ingressus est in me spiritus postquam
locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
3 et dicentem fili hominis mitto ego te ad
filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum
praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc
4 et filii dura facie et indomabili corde
sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
5 si forte vel ipsi audiant et si forte
quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio
eorum
6 tu ergo fili hominis ne timeas eos neque
sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum
scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia
domus exasperans est
7 loqueris ergo verba mea ad eos si forte
audiant et quiescant quoniam inritatores sunt
8 tu autem fili hominis audi quaecumque
loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum
et comede quaecumque ego do tibi
9 et vidi et ecce manus missa ad me in qua
erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et
foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae
|