3.
1 et dixit ad me fili hominis quodcumque
inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
2 et aperui os meum et cibavit me volumine
illo
3 et dixit ad me fili hominis venter tuus
comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi
illud et factum est in ore meo sicut mel dulce
4 et dixit ad me fili hominis vade ad domum
Israhel et loqueris verba mea ad eos
5 non enim ad populum profundi sermonis et
ignotae linguae tu mitteris ad domum Israhel
6 neque ad populos multos profundi sermonis
et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris
ipsi audirent te
7 domus autem Israhel nolent audire te quia
nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
8 ecce dedi faciem tuam valentiorem
faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem
tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est
10 et dixit ad me fili hominis omnes
sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi
11 et vade ingredere ad transmigrationem ad
filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si
forte audiant et quiescant
12 et adsumpsit me spiritus et audivi post
me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo
13 et vocem alarum animalium percutientium
alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis
magnae
14 spiritus quoque levavit me et adsumpsit
me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum
confortans me
15 et veni ad transmigrationem acervum
novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi
sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum
16 cum autem pertransissent septem dies
factum est verbum Domini ad me dicens
17 fili hominis speculatorem dedi te domui
Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me
18 si dicente me ad impium morte morieris non
adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat
ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua
requiram
19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non
fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate
sua morietur tu autem animam tuam liberasti
20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit
iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei
in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit
sanguinem vero eius de manu tua requiram
21 si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet
iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam
tuam liberasti
22 et facta est super me manus Domini et
dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum
23 et surgens egressus sum in campum et ecce
ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi
in faciem meam
24 et ingressus est in me spiritus et
statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et
includere in medio domus tuae
25 et tu fili hominis ecce data sunt super
te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
26 et linguam tuam adherescere faciam palato
tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os
tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit
quiescat quia domus exasperans est
|