9.
1 et clamavit in auribus meis voce magna
dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis
habet in manu sua
2 et ecce sex viri veniebant de via portae
superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu
eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris
ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de
cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat
lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam
civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et
dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius
5 et illis dixit audiente me transite per
civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
6 senem adulescentulum et virginem parvulum
et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis
thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris
senioribus qui erant ante faciem domus
7 et dixit ad eos contaminate domum et
implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui
erant in civitate
8 et caede conpleta remansi ego ruique
super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes
reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem
9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et
Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta
est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt
10 igitur et meus non parcet oculus neque
miserebor viam eorum super caput eorum reddam
11 et ecce vir qui indutus erat lineis qui
habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut
praecepisti mihi
|