10.
1 et vidi et ecce in firmamento quod erat
super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii
apparuit super ea
2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis
et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam
prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque
est in conspectu meo
3 cherubin autem stabant a dextris domus
cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
4 et elevata est gloria Domini desuper
cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est
splendore gloriae Domini
5 et sonitus alarum cherubin audiebatur
usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
6 cumque praecepisset viro qui indutus erat
lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus
ille stetit iuxta rotam
7 et extendit cherub manum de medio
cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui
indutus erat lineis qui accipiens egressus est
8 et apparuit in cherubin similitudo manus
hominis subtus pinnas eorum
9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta
cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species
autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi
sit rota in medio rotae
11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur
non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima
erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
12 et omne corpus earum et colla et manus et
pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
13 et rotas istas vocavit volubiles audiente
me
14 quattuor autem facies habebat unum facies
una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis
et in quarto facies aquilae
15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal
quod videram iuxta flumen Chobar
16 cumque ambularent cherubin ibant pariter
et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra
non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant
17 stantibus illis stabant et cum elevatis
elevabantur spiritus enim vitae erat in eis
18 et egressa est gloria Domini a limine
templi et stetit super cherubin
19 et elevantia cherubin alas suas exaltata
sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et
stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat
super ea
20 ipsum est animal quod vidi subter Deum
Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent
21 quattuor per quattuor vultus uni et
quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum
22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus
quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante
faciem suam ingredi
|