11.
1 et elevavit me spiritus et introduxit me
ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu
portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et
Pheltiam filium Banaiae principes populi
2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui
cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt
domus haec est lebes nos autem carnes
4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
5 et inruit in me spiritus Domini et dixit
ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes
cordis vestri ego novi
6 plurimos occidistis in urbe hac et
implestis vias eius interfectis
7 propterea haec dicit Dominus Deus
interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes
et educam vos de medio eius
8 gladium metuistis et gladium inducam
super vos ait Dominus Deus
9 et eiciam vos de medio eius daboque vos
in manu hostium et faciam in vobis iudicia
10 gladio cadetis in finibus Israhel
iudicabo vos et scietis quia ego Dominus
11 haec non erit vobis in lebetem et vos non
eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos
12 et scietis quia ego Dominus qui in
praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia
gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati
13 et factum est cum prophetarem Pheltias
filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi
heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel
14 et factum est verbum Domini ad me dicens
15 fili hominis fratres tui fratres tui viri
propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores
Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem
16 propterea haec dicit Dominus Deus quia
longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in
sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt
17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus
congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque
vobis humum Israhel
18 et ingredientur illuc et auferent omnes
offensiones cunctasque abominationes eius de illa
19 et dabo eis cor unum et spiritum novum
tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis
cor carneum
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia
mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
21 quorum cor post offendicula et
abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
22 et elevaverunt cherubin alas suas et
rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea
23 et ascendit gloria Domini de medio
civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
24 et spiritus levavit me adduxitque in
Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me
visio quam videram
25 et locutus sum ad transmigrationem omnia
verba Domini quae ostenderat mihi
|