12.
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis in medio domus exasperantis
tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et
non audiunt quia domus exasperans est
3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa
transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de
loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus
exasperans est
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa
transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram
eis sicut egreditur migrans
5 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et
egredieris per eum
6 in conspectu eorum in umeris portaberis in
caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum
dedi te domui Israhel
7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli
quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in
caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum
8 et factus est sermo Domini ad me mane
dicens
9 fili hominis numquid non dixerunt ad te
domus Israhel domus exasperans quid tu facis
10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super
ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in
medio eorum
11 dic ego portentum vestrum quomodo feci
sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt
12 et dux qui est in medio eorum in umeris
portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies
eius operietur ut non videat oculo terram
13 et extendam rete meum super illum et
capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et
ipsam non videbit ibique morietur
14 et omnes qui circa eum sunt praesidium
eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
15 et scient quia ego Dominus quando
dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio
et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas
ingredientur et scient quia ego Dominus
17 et factus est sermo Domini ad me dicens
18 fili hominis panem tuum in conturbatione
comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe
19 et dices ad populum terrae haec dicit
Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in
sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a
multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea
20 et civitates quae nunc habitantur
desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus
21 et factus est sermo Domini ad me dicens
22 fili hominis quod est proverbium istud
vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis
visio
23 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus
quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et
loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis
24 non enim erit ultra omnis visio cassa neque
divinatio ambigua in medio filiorum Israhel
25 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero
verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans
loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
26 et factus est sermo Domini ad me dicens
27 fili hominis ecce domus Israhel dicentium
visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
28 propterea dic ad eos haec dicit Dominus
Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur
dicit Dominus Deus
|