24.
1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in
mense decimo decima mensis dicens
2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua
confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
3 et dices per proverbium ad domum inritatricem
parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et
mitte in ea aquam
4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
et armum electa et ossibus plena
5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices
ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius
6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati
sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per
partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors
7 sanguis enim eius in medio eius est super
limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit
operiri pulvere
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta
ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati
sanguinum cuius ego grandem faciam pyram
10 congere ossa quae igne succendam consumentur
carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent
11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat
et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
consumatur rubigo eius
12 multo labore sudatum est et non exibit de ea
nimia rubigo eius neque per ignem
13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere
faciam indignationem meam in te
14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non
transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas
iudicavi te dicit Dominus
15 et factum est verbum Domini ad me dicens
16 fili hominis ecce ego tollo a te
desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque
fluent lacrimae tuae
17 ingemesce tacens mortuorum luctum non
facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus
tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
18 locutus sum ergo ad populum mane et
mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi
19 et dixit ad me populus quare non indicas
nobis quid ista significent quae tu facis
20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad
me dicens
21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus
Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile
oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae
quas reliquistis gladio cadent
22 et facietis sicut feci ora amictu non
velabitis et cibos lugentium non comedetis
23 coronas habebitis in capitibus vestris et
calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in
iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
24 eritque Hiezecihel vobis in portentum
iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus
Deus
25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam
ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum
super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum
26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut
adnuntiet tibi
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum
eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et
scietis quia ego Dominus
|