25.
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam contra
filios Ammon et prophetabis de eis
3 et dices filiis Ammon audite verbum
Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super
sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est
et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus
in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua
ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum
et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus
6 quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod
plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israhel
7 idcirco ecce ego extendam manum meam
super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et
perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
8 haec dicit Dominus Deus pro eo quod
dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda
9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de
civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae
Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim
10 filiis orientis cum filiis Ammon et dabo
eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
11 et in Moab faciam iudicia et scient quia
ego Dominus
12 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit
Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et
vindictam expetivit de eis
13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam
manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam
desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent
14 et dabo ultionem meam super Idumeam per
manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et
scient vindictam meam dicit Dominus Deus
15 haec dicit Dominus Deus pro eo quod
fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et
implentes inimicitias veteres
16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce
ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam
reliquias maritimae regionis
17 faciamque in eis ultiones magnas arguens
in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
|