26.
1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus
est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem
euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est
3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super
te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans
4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius
et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego
locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio
interficientur et scient quia ego Dominus
7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad
Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et
curribus et equitibus et coetu populoque magno
8 filias tuas quae sunt in agro gladio
interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et
levabit contra te clypeum
9 et vineas et arietes temperabit in muros
tuos et turres tuas destruet in armatura sua
10 inundatione equorum eius operiet te
pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum
ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae
11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes
plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram
corruent
12 vastabunt opes tuas diripient
negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent
et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
13 et quiescere faciam multitudinem
canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
14 et dabo te in limpidissimam petram
siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit
Dominus Deus
15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non
a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio
tui commovebuntur insulae
16 et descendent de sedibus suis omnes
principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et
induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo
admirabuntur
17 et adsumentes super te lamentum dicent
tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in
mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi
18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui
et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te
19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero
te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te
abyssum et operuerint te aquae multae
20 et detraxero te cum his qui descendunt in
lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut
solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro
dedero gloriam in terra viventium
21 in nihilum redigam te et non eris et
requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus
|