27.
1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
3 et dices Tyro quae habitat in introitu maris
negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu
dixisti perfecti decoris ego sum
4 et in corde maris sita finitimi tui qui
te aedificaverunt impleverunt decorem tuum
5 abietibus de Sanir extruxerunt te cum
omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos
transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
7 byssus varia de Aegypto texta est tibi in
velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt
operimentum tuum
8 habitatores Sidonis et Aradii fuerunt
remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
9 senes Bibli et prudentes eius habuerunt
nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae
earum fuerunt in populo negotiationis tuae
10 Persae et Lydi et Lybies erant in
exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro
ornatu tuo
11 filii Aradii cum exercitu tuo erant super
muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas
suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
12 Carthaginienses negotiatores tui a
multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt
nundinas tuas
13 Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores
tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
14 de domo Thogorma equos et equites et
mulos adduxerunt ad forum tuum
15 filii Dadan negotiatores tui insulae
multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in
pretio tuo
16 Syrus negotiator tuus propter
multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et
chodchod proposuerunt in mercatu tuo
17 Iuda et terra Israhel ipsi institores tui
in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis
tuis
18 Damascenus negotiator tuus in multitudine
operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris
optimi
19 Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis
proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
20 Dadan institores tui in tapetibus ad
sedendum
21 Arabia et universi principes Cedar ipsi
negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te
negotiatores tui
22 venditores Saba et Reema ipsi
negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro
quod proposuerunt in mercatu tuo
23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba
Assur Chelmad venditores tui
24 ipsi negotiatores tui multifariam
involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et
adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
25 naves maris principes tuae in
negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster contrivit te in corde maris
27 divitiae tuae et thesauri tui et
multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant
supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant
in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris
in die ruinae tuae
28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur classes
29 et descendent de navibus suis omnes qui
tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
30 et heiulabunt super te voce magna et
clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
31 et radent super te calvitium et
accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
32 et adsument super te carmen lugubre et
plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
33 quae in exitu negotiationum tuarum de
mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum
tuorum ditasti reges terrae
34 nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes
tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
35 universi habitatores insularum
obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt
vultus
36 negotiatores populorum sibilaverunt super
te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum
|