41.
1 et
introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et
sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi
2 et latitudo portae decem cubitorum erat et latera
portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem
eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum
3 et introgressus intrinsecus mensus est in
fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem
cubitorum
4 et mensus est longitudinem eius viginti
cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me
hoc est sanctum sanctorum
5 et mensus est parietem domus sex
cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus
6 latera autem latus ad latus bis triginta
tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per
circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi
7 et platea erat in rotundum ascendens
sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius
erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora
in medium
8 et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata
latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus
quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus
10 et inter gazofilacia latitudinem viginti
cubitorum in circuitu domus undique
11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad
viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad
orationem quinque cubitorum in circuitu
12 et aedificium quod erat separatum versumque ad
viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem
aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius
nonaginta cubitorum
13 et mensus est domus longitudinem centum cubitorum
et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum
cubitorum
14 latitudo autem ante faciem domus et eius quod
erat separatum contra orientem centum cubitorum
15 et mensus est longitudinem aedificii contra
faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum
cubitorum et templum interius et vestibula atrii
16 limina et fenestras obliquas et ekthetas in
circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum
in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia
17 et usque ad domum interiorem et
forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
18 et fabrefacta cherubin et palmae et palma
inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub
19 faciem hominis iuxta palmam ex hac parte
et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in
circuitu
20 de terra usque ad superiora portae cherubin et
palmae celatae erant in pariete templi
21 limen quadrangulum et facies sanctuarii
aspectus contra aspectum
22 altaris lignei trium cubitorum altitudo
et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes
eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino
23 et duo ostia erant in templo et in sanctuario
24 et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola
quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum
25 et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin
et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem
erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus
26 super quae fenestrae obliquae et similitudo
palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus
latitudinemque parietum
|