42.
1 et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem
ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium
et contra aedem vergentem ad aquilonem
2 in facie longitudinis centum cubitos ostii
aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
3 contra viginti cubitos atrii interioris et contra
pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui
triplici
4 et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum
latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad
aquilonem
5 ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia
subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis
aedificii
6 tristega enim erant et non habebant columnas sicut
erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a
terra
7 et peribolus exterior secundum gazofilacia quae
erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta
cubitorum
8 quia longitudo erat gazofilaciorum atrii
exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum
cubitorum
9 et erat subter gazofilacia haec introitus ab
oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
10 in latitudine periboli atrii quod erat contra
viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium
gazofilacia
11 et via ante faciem eorum iuxta similitudinem
gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et
latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
12 secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via
respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum
separatum per viam orientalem ingredientibus
13 et dixit ad me gazofilacia aquilonis et
gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia
sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta
sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
14 cum autem ingressi fuerint sacerdotes non
egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in
quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic
procedent ad populum
15 cumque conplesset mensuras domus interioris
eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam
undique per circuitum
16 mensus autem est contra ventum orientalem calamo
mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
17 et mensus est contra ventum aquilonem quingentos
calamos in calamo mensurae per gyrum
18 et ad ventum australem mensus est quingentos
calamos in calamo mensurae per circuitum
19 et ad ventum occidentalem mensus est quingentos
calamos in calamo mensurae
20 per quattuor ventos mensus est illud murum eius
undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine
quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
|