44.
1 et convertit me ad viam portae
sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausa
2 et dixit Dominus ad me porta haec
clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus
Israhel ingressus est per eam eritque clausa
3 principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat
panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius
egredietur
4 et adduxit me per viam portae aquilonis in
conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi
in faciem meam
5 et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum
et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de
universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
6 et dices ad exasperantem me domum Israhel haec
dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel
7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde
et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et
offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus
sceleribus vestris
8 et non servastis praecepta sanctuarii mei et
posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
9 haec dicit Dominus Deus omnis alienigena
incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum
omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel
10 sed et Levitae qui longe recesserunt a me in
errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt
iniquitatem suam
11 erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores
portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas
populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
12 pro eo quod ministraverunt illis in conspectu
idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco
levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
13 et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio
fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum
sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
14 et dabo eos ianitores domus in omni ministerio
eius et universis quae fiunt in ea
15 sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui
custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent
ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et
sanguinem ait Dominus Deus
16 ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi
accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas
17 cumque ingredientur portas atrii interioris
vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando
ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
18 vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia
linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore
19 cumque egredientur atrium exterius ad populum
exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio
sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in
vestibus suis
20 caput autem suum non radent neque comam nutrient
sed tondentes adtondent capita sua
21 et vinum non bibet omnis sacerdos quando
ingressurus est atrium interius
22 et viduam et repudiatam non accipient
uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a
sacerdote accipient
23 et populum meum docebunt quid sit inter sanctum
et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis
24 et cum fuerit controversia stabunt in
iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus
sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt
25 et ad mortuum hominem non ingredientur ne
polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem
quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
26 et postquam fuerit emundatus septem dies
numerabuntur ei
27 et in die introitus sui in sanctuarium ad
atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait
Dominus Deus
28 erit autem eis hereditas ego hereditas
eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum
29 victimam et pro peccato et pro delicto
ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit
30 et primitiva omnium primogenitorum et
omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva
ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae
31 omne morticinum et captum a bestia de
avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes
|