3.
1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream
altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo
Duram provinciae Babylonis
2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad
congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos
omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam
erexerat Nabuchodonosor rex
3 tunc congregati sunt satrapae magistratus
et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti
et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam
erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat
Nabuchodonosor
4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur
populis tribubus et linguis
5 in hora qua audieritis sonitum tubae et
fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis
musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
6 si quis autem non prostratus adoraverit
eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
7 post haec igitur statim ut audierunt
omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et
symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et
linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
8 statimque et in ipso tempore accedentes viri
chaldei accusaverunt Iudaeos
9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum
vive
10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui
audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae
et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur
in fornacem ignis ardentem
12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super
opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex
decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit
ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in
conspectu regis
14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene
Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui
non adoratis
15 nunc ergo si estis parati quacumque hora
audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae
omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si
non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est
Deus qui eripiat vos de manu mea
16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago
dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
17 ecce enim Deus noster quem colimus potest
eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia
deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore
et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et
praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
20 et viris fortissimis de exercitu suo
iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem
ignis ardentem
21 et confestim viri illi vincti cum bracis
suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis
ardentis
22 nam iussio regis urguebat fornax autem
succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago
interfecit flamma ignis
23 viri autem hii id est tres Sedrac Misac
et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
|