4.
1 audite
verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non
est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et
adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis
qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris
congregabuntur
4 verumtamen unusquisque non iudicet et non
arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
5 et corrues hodie et corruet etiam
propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
6 conticuit populus meus eo quod non habuerit
scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi
et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
7 secundum multitudinem eorum sic
peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
8 peccata populi mei comedent et ad
iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
9 et erit sicut populus sic sacerdos et
visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
10 et comedent et non saturabuntur fornicati
sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert
cor
12 populus meus in ligno suo interrogavit et
baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et
fornicati sunt a Deo suo
13 super capita montium sacrificabant et
super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia
bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae
adulterae erunt
14 non visitabo super filias vestras cum
fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum
meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non
intellegens vapulabit
15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim
Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque
iuraveritis vivit Dominus
16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel
nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
17 particeps idolorum Ephraim dimitte
eum
18 separatum est convivium eorum
fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
19 ligavit spiritus eam in alis suis
et confundentur a sacrificiis suis
|