8.
1 in
gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi
sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te
Israhel
3 proiecit Israhel bonum inimicus
persequetur eum
4 ipsi regnaverunt et non ex me principes
extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut
interirent
5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus
est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit
illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent
culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni
comedent eam
8 devoratus est Israhel nunc factus est in
nationibus quasi vas inmundum
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius
sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
10 sed et cum mercede conduxerint nationes
nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum
factae sunt ei arae in delictum
12 scribam ei multiplices leges meas quae velut
alienae conputatae sunt
13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent
Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit
peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
14 et oblitus est Israhel factoris sui et
aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in
civitates eius et devorabit aedes illius
|