12.
1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum
tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et
oleum in Aegyptum ferebat
2 iudicium ergo Domini cum Iuda et
visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
3 in utero subplantavit fratrem suum et in
fortitudine sua directus est cum angelo
4 et invaluit ad angelum et confortatus est
flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
5 et Dominus Deus exercituum Dominus
memoriale eius
6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et
iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam
dilexit
8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni
idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc
sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
10 et locutus sum super prophetas et ego visionem
multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal
bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit
Israhel in uxore et in uxore servavit
13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de
Aegypto et in propheta servatus est
14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in
amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius
restituet ei Dominus suus
|