14.
1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem
concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius
discindantur
2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam
corruisti in iniquitate tua
3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum
dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum
nostrorum
4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus
nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est
misereberis pupilli
5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee
quia aversus est furor meus ab eo
6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et
erumpet radix eius ut Libani
7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et
odor eius ut Libani
8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico
et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et
dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et
sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores
vero corruent in eis
|