2.
1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo
conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis
et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis
ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et
generationis
3 ante faciem eius ignis vorans et post eum
exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo
deserti neque est qui effugiat eum
4 quasi aspectus equorum aspectus eorum et
quasi equites sic current
5 sicut sonitus quadrigarum super capita
montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus
fortis praeparatus ad proelium
6 a facie eius cruciabuntur populi omnes
vultus redigentur in ollam
7 sicut fortes current quasi viri
bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a
semitis suis
8 unusquisque fratrem suum non coartabit
singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
9 urbem ingredientur in muro current domos
conscendent per fenestras intrabunt quasi fur
10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol
et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus
sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius
magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in
toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra
et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens
et multae misericordiae et praestabilis super malitia
14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat
post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate
coetum
16 congregate populum sanctificate ecclesiam
coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de
cubili suo et sponsa de thalamo suo
17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes
ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in
obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus
eorum
18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit
populo suo
19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego
mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos
ultra obprobrium in gentibus
20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis
et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale
et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo
eius quia superbe egit
21 noli timere terra exulta et laetare quoniam
magnificavit Dominus ut faceret
22 nolite timere animalia regionis quia
germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea
dederunt virtutem suam
23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo
vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem
matutinum et serotinum in principio
24 et implebuntur areae frumento et
redundabunt torcularia vino et oleo
25 et reddam vobis annos quos comedit
lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
26 et comedetis vescentes et saturabimini et
laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non
confundetur populus meus in sempiternum
27 et scietis quia in medio Israhel ego sum
et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus
in aeternum
28 et erit post haec effundam spiritum meum
super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri
somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
29 sed et super servos et ancillas in diebus
illis effundam spiritum meum
30 et dabo prodigia in caelo et in terra
sanguinem et ignem et vaporem fumi
31 sol vertetur in tenebras et luna in
sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
32 et erit omnis qui invocaverit nomen
Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut
dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit
|