3.
1 audite verbum quod locutus est Dominus
super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti
dicens
2 tantummodo vos cognovi ex omnibus
cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
3 numquid ambulabunt duo pariter nisi
convenerit eis
4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit
praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid
adprehenderit
5 numquid cadet avis in laqueum terrae
absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
6 si clanget tuba in civitate et populus
non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit
7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi
revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas
8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus
locutus est quis non prophetabit
9 auditum facite in aedibus Azoti et in
aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte
insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius
10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus
thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis
11 propterea haec dicit Dominus Deus
tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et
diripientur aedes tuae
12 haec dicit Dominus quomodo si eruat
pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii
Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
13 audite et contestamini in domo Iacob
dicit Dominus Deus exercituum
14 quia in die cum visitare coepero
praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et
amputabuntur cornua altaris et cadent in terram
15 et percutiam domum hiemalem cum domo
aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
|