4.
1 audite verbum hoc vaccae pingues quae
estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes
quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia
ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in
ollis ferventibus
3 et per aperturas exibitis altera contra
alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus
4 venite ad Bethel et impie agite ad
Galgalam et multiplicate praevaricationem et offerte mane victimas vestras
tribus diebus decimas vestras
5 et sacrificate de fermentato laudem et
vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel
dicit Dominus Deus
6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium
in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non
estis reversi ad me dicit Dominus
7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum
adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et
super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non
plui aruit
8 et venerunt duae et tres civitates ad
civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me
dicit Dominus
9 percussi vos in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta
vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in
gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere
feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me
dicit Dominus
11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam
et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad
me dicit Dominus
12 quapropter haec faciam tibi Israhel
postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
13 quia ecce formans montes et creans ventum
et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super
excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
|